라틴어 문장 검색

Ubi Genuensibus, qui in eodem voto Jerusalem eundi conspiraverant, assumptis, et mutua fide firmatis sibi, octoginta vero galeidis eorum sibi associatis, ad Amiroth, civitatem imperatoris Graecorum, navigio pervenit, ubi escas et vitae necessaria vi undique conferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 6:2)
Tantorum principum comperta concordia, Sarraceni, non ultra vim ferre valentes, pacemque quaerentes, urbem praeterquam regi nemini dare conspirant, eo quod vita et salute membrorum impetrata, ejus fidei se praecipue credebant, ne a Pisanis et Genuensibus foedere violato, armis impeterentur, sicut Ptolemaidenses, et non pacifice ab urbe exirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:1)
devoverant enim se ac conspiraverant, in ipso primae noctis silentio nullo somno sopiri, quousque progressi de latibulo subterraneo, universos somno deditos, et secure quiescentes, in impetu et vociferatione ex improviso armis detruncarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:2)
Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 8:1)
Egressique repente scutarii, cum obiectu turmarum hostilium repercussi stetissent, omnes suos conspiratis mentibus ciebant ad pugnam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 9:2)
Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore, cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum, per diruptas utrimque angustias et lacunas, pruinarum congerie latebrosas, descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 4:1)
Ubi bellorum inundantium molem umeris suis (quod dicitur) vehens, scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis reducerentur ad loca suspecta, et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret, ac provideret ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 3:2)
Sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat, fideique firmioris, per insidias interempto, omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs (ipso invito, ut asserebat) agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 17:3)
Dato igitur aeneatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque, magnis concursum est viribus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 36:1)
Et iter ignaviter egerat praeter solitum, ut ductores, viarum praeeuntes alacri gradu, ultima minitando terreret, ni omnes conspirantes in unum, se loca penitus ignorare firmarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 2:2)
Educatus enim in medio, ut rerum omnium gnarus, auditorum nanctus vegetos sensus, et aurium delenimenta captantes, nec laudantium, sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium, iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum assiduos casus, et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis, quasi dirimente quodam medio fetiali, Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores quos armipotentia fretos, successibusque magnificis, ita dilatasse decuerat regna, ut toti Asia imperarent, eo maxime tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus, sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 7:1)
Ita strages stragibus implicatas, et ad extremum usque diei productas, ne vespertinae quidem hebetaverunt tenebrae, ea re quod obstinatione utrimque magna decernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 10:1)
Procedens deinde iam disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram monstrat amphicyrti, utrimque prominentibus gibbis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 11:1)
Iamque resultantibus armis et tubis, uno parique ardore hinc indeque pugnabatur audaci conflictu, latiusque sese pandente manu Romana, cum Persas occultari viderent, pavore impositorum aggeribus tormentorum, pulsabant turrim ariete, et cum ligonibus et dolabris et vectibus scalae quoque propinquabant utrimque convolante missilium crebritate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 21:2)
At nunc cum auctoritate vestri iudicii, rerumque necessitate compulsus, ad Augustum elatus sum culmen, deo vobisque fautoribus, si fortuna coeptis adfuerit, altius affecto maiora, id prae me ferens quod exercitui cuius aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi moderatus visus sum et tranquillus, et in crebritate bellorum, contra conspiratas gentium copias, consideratus et cautus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION